- DROMONES
- DROMONESnaves cursoriae, longae et expeditae, apud Isid. Origin. l. 19. c. 1. Aelfricum in Glossis, Procop. Vandalic. l. 1. Alios. a velocitate cursus, qui Graecis δρόμος dicitur. Certe primus eorum usus fuit, ad cursum publicum; quem non equis tantum, vehiculisqueve, sed navigiis etiam ac dromonibus, per flumina, lacus, sinus, ut res tulit, dispositis, stetisse discimus ex Tab. Itiner. quae iter Veronâ Ravennam per Hostiliam designans, Hostiliis Ravennam per Padum iter faciendum notat: et ex Senatore, apud quem Theodoricus Rex Dromonariorum Histiliensium, in hunc usum, meminit, l. 2. Ep. 31. Sic Leonem Imp. navigia fabricari iussisse, quibus uteretur, cum peregre proficisci et navigare necesse esset, auc cum in Palatia suburbana vel Asiatica, mari emenso, vellet transire, legimus apud Constantinum de Admir. Imper. c. 41. ubi. Βασιλικὰ δρομώνια illa vocat, sicut Cursorias Sidon. l. 1. Ep. 5. etc. Sed et ad onera deportanda illorum usum, huicqueve potissimum Dromones addictos fuisse, testatur idem Senator l. 5. Ep. 16. Unde onerarias fuisse naves, ὁλκάδας Graecis dictas, innuit Theophylactus Simocatta Hist. Mauric. l. 7. c. 10. qui proin Dromonem illum, quem Mauritius, saluti suae consulens, in portu CP. conscendit, ὁπηρέτην ὁλκάδα appellat, l. 8. c. 9. At postmodum transiit appellatio, ad maiores naves bellicas, ut videre est apud Leonem in Tacticis, Annam Comnenam, Gul. Tyrium, Thom. Walsinghamum, Alios. Scribitqueve Phil. Pigaferta in Notis Ital. ad Leonis Tactica p. 292. quae in maris tractu CP. Thessalonicam navigia decunrrunt etiamnum Dromonia appellari Car. du Fresne Glossar. Hinc Dromonarii, similes clasiariis, quorum meminit Suet. Vesp. c. 8. Classiarios vero qui ab Ostia, et Puteolis Romam pedibus per vices commeant. Sed non iidem. Vide de illis cassiod. l. 2. et 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.